- CEA vel CEOS
- CEA, vel CEOSinsula iuxta Euboeam, Cos contracte dicitur ab Heraetide ac Diodero: A Romanis scriproribus, Virgilio, Ovidio, Plinio, Sallustio, apud Servium Cea; A Ptolemaeo Cia; A' Lysea apud Suidam, et Aeliano de Auimalibus Cios, e Philone et Mela, l. 2. c. 7. Cianos, vocabulisita diversis, ut ea constet omnia esie orta ex uno fonte. Nempe cava Ebraeis est exurere, ut Graecis καύειν et καίειν et cl vel cewja exustio dicitur; Hoc de quavis exustione, illud proprie usurpatur de adustione Solis. Nomen insulae cur eo referatur, docet Vit magnus, de Phoen. Col. l. 1. c. 14. bis verbis: Liber Pater Cadmi nepos Icarium, vel Icarum (i. e. iccar agricolam) misit in Atticum agrum, ut vitium culturam Athenienses edoceret. Hunc vinô potô rustici semiebrii, venenum se bibisse credentes, nefarie interfecerunt, et admissi criminis sibi conscii aufugerunt, in Ceam insulam, in qua regnabat Aristeus Cadmi gener. Hyginus ex magni Salmasii emendatione, l. 2. Astron. cap. Arctophylax: Interfectores eius (Icarii) animi conscientiâ permoti statim se fugae mandaverunt, et in insulam Ceum (lege Ceorum) pervenerunt, a quibus ut hospites recepti domicilia sibi constituerunt. Aliquanto post irâ Numinis reos persequente, canicula exoriens aesia Ceorum loca et agros fructibus orbabat, et ipsos morbô affectos poenas Icario cum dolore sufferre cogebat. quod latrones recepissent. quibus malis conctatus insulae Rex Aristaeus Apollinis et Cyrenes filius, etc. petiit a pareme, quô pactô calamitate civitatem possei liberare. quem Deus iubet mulltis hostas expiare Icarii mortem et ab Iove petere, ut quô tempore Canicula exoriretur, dies quadraginta ventum daret, qui astui Caniculae mederetur. Quod iussum Aristaeus confecit, et impetravit, ut Etesiae fierent. Haec ex Hygino hactenus, quibus similia referunt etiam alii antiquiores. Theophrastus de Etestis: Εἰ δέ ποτ᾿ ἐξελιπον, καὶ Αριςταῖος αὐτοὺς ἀνεκαλέςατο, θύςας τας εν Κέῳ θυςίας τῶ Διῒ, καθάπερ μυθολογοῦςι. Et apud Apollonium, l. 2. Argonaut. cum Sirius οὐρανόθεν Μινωΐδας ἔφλεγε νήσους, id est Cyclades, monitu Apollinis Aristaeus in Ceum se contulit:Καὶ βωμὸν πόιηςε μέγαν Διὸς Ι᾿κμαίοιο,Ι῾ερά τ᾿ εὐ ἔῥῥεξεν εν οὔρεςιν ἀςτέρι κείνῳΣειρίῳ αὐτῷ τε Κρονίδῃ Διῒ τοῖο δ᾿ ἕκητιΓαῖαν ἐπιψύχουςιν ἐτήςιαι ἐκ Διὸς αὐραιΗ῞ματα τεςςαράκοντα, Κέῳ δ᾿ ἔτι νυν̑ ἑερῆεςΑ᾿ττολέων προπάροιθε κυνὸς ῥεζουςι θυηλάς.Plura vide apud Scholiastem et in Herachlidis politiis, et Diodort l. 4. et ciceronis de Divin. l. 1. et in germanici fragmento ad Arati Phaenomena, capite, Aquarius, qui omnes meminêre huius sacrificii ab Aristaeo instituti, et a Ceis celebrari soliti ad Etesias imperrandos. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.